3896 7033

Johannes de Sacrobosco: Sphæra Mundi, c.1230 CE, chapter IV.
(Edition Venice 1482)

Cum autem luna fuerit in capite vel in cauda draconis vel prope infra metas et in coniunctione cum sole, tunc corpus lunare interponetur inter aspectum nostrum et corpus solare, unde obumbrabit nobis claritatem solis. Et ita sol patietur eclipsim, non quia deficit a lumine sed quia deficit nobis propter interpositionem lune inter aspectum nostrum et solem. Ex hiis patet quod semper debet esse eclipsis solis in coniunctione sive in novilunio. Notandum etiam quod quando est eclipsis lune, est eclipsis in omni terra. Sed quando est eclipsis solis, nequaquam, immo in uno climate est eclipsis, in alio non, quod contingit propter diversitatem aspectus in diversis climatibus. Unde Virgilius elegantissime naturam utriusque eclipsis sub compendio tetigit dicens, "Defectus lune varios solisque labores."

Ex predictis etiam manifestum est quod, cum eclipsis solis esset in passione domini et eadem passio esset in plenilunio, illa eclipsis non fuit naturalis, immo miraculosa et contraria nature, quoniam eclipsis solis in novilunio vel circa debet contingere. Propter hoc legitur Dionysius Ariopagita in eadem passione dixisse:
"Aut deus nature patitur, aut machina mundi dissolvetur."